The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 34 › Exodus 34:5

Exodus 34:5

Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD descended in the cloud, and stood with him there, and proclaimed the name of the LORD.

In Context

4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

Read all of Exodus 34

Cross References

Exodus 33:9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

Numbers 11:17ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. + 11.17 Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.

Numbers 14:17Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:

1 Kings 8:10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

Proverbs 18:10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Luke 9:34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. + 9.34 Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 34:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 34:4Exodus 34Exodus 34:6 →