The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 32 › Deuteronomy 32:49

Deuteronomy 32:49

Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. + 32.49 Ascende in montem. Abarim interpretatur transitus; Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu prævidit, et in lege prædixit Christi gratiam futuram, sed præsentem non vidit eum. Unde: Multi justi et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Get thee up into this mountain Abarim, unto mount Nebo, which is in the land of Moab, that is over against Jericho; and behold the land of Canaan, which I give unto the children of Israel for a possession:

In Context

48Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:

50Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:

Read all of Deuteronomy 32

Cross References

Leviticus 14:34Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus, + 14.34 Chanaan. ISICH. Terra Chananæorum Abrahæ promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam Col. 4..

Numbers 33:47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. + 33.47 Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.

Isaiah 33:17Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. + 33.17 Terram. Viventium. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, vel in cœlo positi, terrena despiciunt.

2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 32:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 32:48Deuteronomy 32Deuteronomy 32:50 →