Deuteronomii 32:8
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. + 32.8 Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
Genesis 11:8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. + 11.8 Divisit eos. ALC. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas in diversis linguis invenimus, et sæpe eadem nomina vel verba aliud significantia; unde ubi dicitur psalmo 2: In virga ferrea, in Græco habetur,, in raudo sidera. Igitur in Latino sidera non ferrea significat, sicut in Græco, sed astra. AUG. lib. XVI de Civit. c. 4 Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero pœnæ quale fuit? Quoniam enim dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret jubenti Deo.
Numbers 24:16dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: + 24.16 Qui cadens apertos habet oculos. Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.
Job 15:19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1