Numbers 24:16
dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: + 24.16 Qui cadens apertos habet oculos. Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Numbers 24:4dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:
1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.