The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 32 › Deuteronomy 32:7

Deuteronomy 32:7

Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. + 32.7 Patrem. Doctorem legis et prædicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Remember the days of old, consider the years of many generations: ask thy father, and he will shew thee; thy elders, and they will tell thee.

In Context

6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..

8Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. + 32.8 Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.

Read all of Deuteronomy 32

Cross References

Deuteronomy 4:32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, + 4.32 A summo cœlo. AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.

Judges 6:13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.

Psalms 10:6Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. + 10.6 Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur. 1

Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1

Psalms 77:6ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, + 77.6 Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data. 1

Psalms 77:11Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 32:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 32:6Deuteronomy 32Deuteronomy 32:8 →