Deuteronomii 33:11
Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.] + 33.11 Suscipe. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albæ stolæ, scilicet animarum lætitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillæ in arundineto discurrent, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum pœna subditur: Percute dorsa. Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pœna improvisa parabatur, id est æterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium Prov. 26..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.
Deuteronomy 18:1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, + 18.1 Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.
Psalms 20:3Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 1
Jeremiah 15:10[Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. + 15.10 Væ mihi, mater mea, etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.
Ezekiel 20:40in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi: et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.