Deuteronomii 18:1
Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, + 18.1 Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.
Numbers 18:20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
Deuteronomy 10:9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Joshua 13:14Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Joshua 18:7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
1 Peter 5:2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: + 5.2 Non coacte. Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernæ mercedis.