The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 33 › Deuteronomii 33:10

Deuteronomii 33:10

Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. + 33.10 Ponent thymiama. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defæcata, cœlesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in cœlum subvolat. Hoc præcipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit Sap. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They shall teach Jacob thy judgments, and Israel thy law: they shall put incense before thee, and whole burnt sacrifice upon thine altar.

In Context

9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

11Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.] + 33.11 Suscipe. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albæ stolæ, scilicet animarum lætitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillæ in arundineto discurrent, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum pœna subditur: Percute dorsa. Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pœna improvisa parabatur, id est æterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium Prov. 26..

Read all of Deuteronomii 33

Cross References

Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.

Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.

Leviticus 9:12Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.

Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.

Deuteronomy 17:9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.

Deuteronomy 27:14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 33:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 33:9Deuteronomii 33Deuteronomii 33:11 →