The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 33 › Deuteronomy 33:21

Deuteronomy 33:21

Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.] + 33.21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinæ. Repositus. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus Joan. 2.. Vel, Repositus, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quæ manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Luc. 24.. Qui fuit cum principibus populi. Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Marc. 16., quia ait: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. Fecit justitias. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Isræl, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justitias. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he provided the first part for himself, because there, in a portion of the lawgiver, was he seated; and he came with the heads of the people, he executed the justice of the LORD, and his judgments with Israel.

In Context

20Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. + 33.20 Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.

22Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] + 33.22 Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.

Read all of Deuteronomy 33

Cross References

Numbers 32:16At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:

Joshua 4:12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses:

Judges 5:2[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 33:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 33:20Deuteronomy 33Deuteronomy 33:22 →