Deuteronomii 33:22
Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] + 33.22 Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And of Dan he said, Dan is a lion’s whelp: he shall leap from Bashan.
In Context
Cross References
Genesis 49:16Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. + 49.16 Dan judicabit populum suum, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Alii per hæc verba putant prædici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictæ dulcedinis exercet cornua potestatis. Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Isræl. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine. HIERON., ubi supra. Samson judex Isræl de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium.
Judges 13:2Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. + 13.2 Sed concipies, etc. ISID., in Jud. Samson habet quædam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.
Judges 14:6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Judges 15:8Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam. + 15.8 Percussitque eos, etc. AUG., quæst. 55 in Jud. LXX: Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.
Judges 16:30ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. + 16.30 Multoque. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 7. In hoc loco per Samson Christus significatur, etc., usque ad simul omnes moriendo prostravit.
1 Chronicles 12:35De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.