bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 33 › Deuteronomii 33:23
Deuteronomii 33:23
Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And of Naphtali he said, O Naphtali, satisfied with favour, and full with the blessing of the LORD: possess thou the west and the south.
In Context
22Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] + 33.22 Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.
24Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.
Read all of Deuteronomii 33
Cross References
Joshua 19:32Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
Psalms 90:14Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. + 90.14 Quoniam in me speravit. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei. 1
Jeremiah 31:14Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. + 31.14 Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.
Matthew 4:16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.] + 4.16 Populus. AUG. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem prædicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione. Umbræ mortis. Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quæ nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 33:23