The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 33 › Deuteronomy 33:6

Deuteronomy 33:6

Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.] + 33.6 Vivat Ruben. Prædicta salute primitivæ Ecclesiæ, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Isrælitas de utroque populo prænuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Vivat Ruben. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens pœnitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judæi per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad pœnitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiæ gentium. Ruben. Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judæis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, prædicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinæ misericordiæ salvi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let Reuben live, and not die; and let not his men be few.

In Context

5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

7Hæc est Judæ benedictio: [Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.] + 33.7 Hæc est Judæ. Judas, qui interpretatur confessio, universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinæ confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino Gen. 29.. Hæc est vera sponsa Christi quæ virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Audi, Domine, vocem Judæ. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex cœli et terræ, etc. Luc. 10. Manus. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non præsumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Adjutor. Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.

Read all of Deuteronomy 33

Cross References

Genesis 35:23Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

Genesis 49:8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. + 49.8 Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.

Joshua 22:1Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, + 22.1 Eodem tempore. ADAMAN., hom. 26 in Job. Congregat Jesus filios Ruben et Gad, etc., usque ad omni impugnatione cessante.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 33:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 33:5Deuteronomy 33Deuteronomy 33:7 →