Deuteronomii 4:10
a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:9ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exodus 20:20Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. + 20.20 Nolite timere, etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.
Deuteronomy 5:29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? + 5.29 Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.
Deuteronomy 6:7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Deuteronomy 14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. + 14.23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.