The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 19 › Exodus 19:9

Exodus 19:9

ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Lo, I come unto thee in a thick cloud, that the people may hear when I speak with thee, and believe thee for ever. And Moses told the words of the people unto the LORD.

In Context

8Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. + 19.10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.

Read all of Exodus 19

Cross References

Exodus 14:31Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

Exodus 20:21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. + 20.21 Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.

Deuteronomy 4:10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.

Deuteronomy 4:36De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:

2 Chronicles 6:1Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: + 6.1 In caligine. Unde Job: Nubes latibulum ejus Job. 22.. Et Psalmista: Caligo sub pedibus ejus: et posuit tenebras latibulum Psal. 17.. Latibulum Domini sacra Scriptura: quæ sub parabolis et figuris cœlestia gestat sacramenta. Unde: Confitebor tibi, Domine, pater cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11..

Psalms 18:11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. + 18.11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 19:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 19:8Exodus 19Exodus 19:10 →