The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 4 › Deuteronomii 4:20

Deuteronomii 4:20

Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the LORD hath taken you, and brought you forth out of the iron furnace, even out of Egypt, to be unto him a people of inheritance, as ye are this day.

In Context

19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.

21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Read all of Deuteronomii 4

Cross References

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Deuteronomy 9:29qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.

1 Kings 8:51Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.

Psalms 33:12Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. + 33.12 Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant. 1

Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.

Ephesians 1:18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, + 1.18 Oculos cordis. In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos. Ut sciatis, etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quæ sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitæ æternæ ad quam vocat. Et sciatis quæ sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait: Et quæ divitiæ. Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 4:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 4:19Deuteronomii 4Deuteronomii 4:21 →