Deuteronomii 4:27
atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:36Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. + 28.36 Ducetque te. Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem. Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.
Deuteronomy 28:63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Nehemiah 1:8Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
Ezekiel 11:16Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
Ezekiel 20:23Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
Hosea 9:17Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]