The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 4 › Deuteronomii 4:31

Deuteronomii 4:31

Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(For the LORD thy God is a merciful God;) he will not forsake thee, neither destroy thee, nor forget the covenant of thy fathers which he sware unto them.

In Context

30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.

32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, + 4.32 A summo cœlo. AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.

Read all of Deuteronomii 4

Cross References

Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

Leviticus 26:45et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. + 26.45 Hæc sunt. ISICH. Usque ad certum tempus, etc., usque ad non solvendo, sed implendo. In monte Sinai. Non in Sion. Unde: Videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83.. Et alibi- Ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet Psal. 49.. Et in Malachia: Subito veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis Malac. 3..

Deuteronomy 31:6Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.

Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.

2 Chronicles 30:9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.

Nehemiah 9:31In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 4:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 4:30Deuteronomii 4Deuteronomii 4:32 →