Deuteronomii 4:6
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 4:34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.
Psalms 19:8Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 1
Proverbs 1:5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.
Proverbs 14:8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.