Deuteronomy 4:7
Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:9De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. + 23.9 De summis, etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et cœlestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. Vide, etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Isræl, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Isræl intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. Populus solus. Quia non est permistus cæteris hominibus, nec inter cæteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista cæteris. Populus solus habitabit, etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Isræl, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. Quis numerare. ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quæ in secundo libro Regum sunt scripta.
Deuteronomy 5:26Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
2 Samuel 7:23Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. + 7.23 Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Isaiah 43:4Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.