Numbers 23:9
De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. + 23.9 De summis, etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et cœlestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. Vide, etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Isræl, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Isræl intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. Populus solus. Quia non est permistus cæteris hominibus, nec inter cæteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista cæteris. Populus solus habitabit, etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Isræl, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. Quis numerare. ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quæ in secundo libro Regum sunt scripta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Deuteronomy 32:8Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. + 32.8 Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
Ezra 9:2tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Jeremiah 46:28Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]
Micah 7:14[Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
2 Corinthians 6:17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: