Deuteronomii 5:16
Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. + 5.16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi. Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis. Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. + 20.12 Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.
Deuteronomy 4:40Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deuteronomy 5:33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.
Deuteronomy 27:16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. + 27.16 Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.
Matthew 15:4Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. + 15.4 Honora patrem. HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos.
Mark 7:10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.