Deuteronomii 5:22
Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exodus 31:18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. + 31.18 Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..
Deuteronomy 4:13Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deuteronomy 4:36De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:
2 Kings 17:37Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.