Deuteronomy 5:21
Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Cross References
2 Samuel 11:2Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. + 11.2 Dum hæc. RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. Bethsabee. ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquæ vivæ, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de cœlo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquæ salientis in vitam æternam, quam qui biberit non sitiet in æternum Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpæ delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinæ magisterium oculus videre recusaret: sicut enim sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quælibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiæ gladio confunditur. Non enim David Uriæ conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cæcatur. Sæpe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cæcitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quæ formæ species ad mentem ingreditur, disciplinæ magisterio lumina restringunt, ne pravæ cogitationi visio lenocinata famuletur: quæ si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Sæpe res quælibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiæ virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriæ concupivit uxorem, quem tamen a prælio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litteræ carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiæ perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei: Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam prædicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judæis præcipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam præceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia præcepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judæi ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia prædicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit Joan. 5.. Legem enim Judæus tenet, quæ ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judæus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitæ culpam prophetiæ signat innocentiam; et istæ per vitæ innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.
Job 31:9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, + 31.9 Si deceptum est. Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.
Micah 2:2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus.
Luke 12:15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.
Romans 13:9Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.