Deuteronomii 5:9
Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: + 5.9 Reddens iniquitatem, etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. Ezech. 18..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.
Cross References
Exodus 34:7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Deuteronomy 7:10et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
Daniel 9:4Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:
Romans 11:28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. + 11.28 AUG. Secundum Evangelium, etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres. Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona, id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.