Romans 11:28
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. + 11.28 AUG. Secundum Evangelium, etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres. Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona, id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
Cross References
Genesis 28:14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Deuteronomy 4:31Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
Deuteronomy 8:18sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
Deuteronomy 10:15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.
Micah 7:20Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]