Deuteronomy 6:21
dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
Deuteronomy 5:15Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.
Deuteronomy 26:5et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
Psalms 78:7quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. + 78.7 Comederunt. AUG. Ferarum dentibus tradendo. Desolaverunt, eversione civitatis, quæ civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quæ offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. Jacob. AUG. Hæc est supra dicta hæreditas. Locus. CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa. 1