Deuteronomii 6:24
Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
Cross References
Deuteronomy 4:4Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.
Deuteronomy 8:1Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Psalms 41:2[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. + 41.2 Quemadmodum desiderat, etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit. 1
Proverbs 22:4Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. + 22.4 Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.