The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 22 › Proverbs 22:4

Proverbs 22:4

Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. + 22.4 Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By humility and the fear of the LORD are riches, and honour, and life.

In Context

3Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. + 22.3 Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.

5Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

Read all of Proverbs 22

Cross References

Psalms 34:9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. + 34.9 Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 1

Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1

Proverbs 19:23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]

Isaiah 33:6Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. + 33.6 Tuis. O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. Ejus. HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum Tob. 4.; et: Initium sapientiæ timor Domini Psal. 110..

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

James 4:6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 4.6 Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 22:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 22:3Proverbs 22Proverbs 22:5 →