Deuteronomii 6:8
Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, + 6.8 Et ligabis ea quasi signum. Hoc Pharisæi male interpretantes, in membranulis decalogum id est, decem verba scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias Matth. 23..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.
Cross References
Exodus 13:16Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. + 13.16 Et quasi appensum. Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Proverbs 6:21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. + 6.21 Liga ea in corde, id est, in cogitatione præcepta Dei fixa tene.
Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.