Exodus 13:16
Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. + 13.16 Et quasi appensum. Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:1Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
Exodus 12:13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Exodus 13:9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. + 13.9 Et erit quasi signum, etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.
Deuteronomy 5:15Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.
Deuteronomy 6:8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, + 6.8 Et ligabis ea quasi signum. Hoc Pharisæi male interpretantes, in membranulis decalogum id est, decem verba scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias Matth. 23..
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.