Deuteronomii 8:11
Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: + 8.11 Judicia. Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
12ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
Cross References
Leviticus 13:48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, + 13.48 In stamine, etc. HIERON. Stamen anima est: quæ cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animæ peccata. ISICH. Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quæ circa virtutes evenire consuevit. ID. Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitæ. Pellis vel quidquid, etc. ID. Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat.
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 7:11Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.
Judges 3:7Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Proverbs 1:32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. + 1.32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.
Jeremiah 23:27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? + 23.27 Somnia eorum quæ. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.