Deuteronomy 8:13
habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
Cross References
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.
Luke 12:13Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. + 12.13 Magister. Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.