The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 8 › Deuteronomii 8:14

Deuteronomii 8:14

elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then thine heart be lifted up, and thou forget the LORD thy God, which brought thee forth out of the land of Egypt, from the house of bondage;

In Context

13habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

15et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, + 8.15 Ac dipsas. Genus aspidis quæ Latine dicitur situla, quemcunque momorderit, siti perit; adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Mystice. Varii serpentes hæreses sunt inter se quidem diversæ, sed omnes mortiferæ.

Read all of Deuteronomii 8

Cross References

Deuteronomy 5:6Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

Deuteronomy 8:11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: + 8.11 Judicia. Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.

Deuteronomy 17:20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. + 17.20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.

2 Kings 14:10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?

2 Chronicles 26:16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. + 26.16 Sed cum roboratus esset, etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litteræ impressione signari. Ingressusque templum Domini, quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebræi in anno vigesimo quinto Oziæ hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.

Psalms 106:21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Deuteronomii 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 8:13Deuteronomii 8Deuteronomii 8:15 →