Isaiah 5:1
[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Deuteronomy 31:19Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.
Psalms 45:1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. + 45.1 In finem. CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. Pro arcanis. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces Isa. 2.. Filiis Core. CASS. Filii crucis. De arcanis, id est, de adventu Christi loquitur. 1
Psalms 101:1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. + 101.1 Oratio pauperis. AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam. 1
Song of Solomon 5:2Sponsa Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. + 5.2 Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.
Song of Solomon 6:3Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. + 6.3 Pulchra es, amica mea. Hactenus vox Ecclesiæ Dominum suum laudantis et quærentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quæsitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiæ hostibus, id est, hæreticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quæ in terra cœlestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quærit, cernere meretur: hic subsequenter audit: