Deuteronomii 9:10
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. + 9.10 Deditque, etc. AUG., quæst. 15. In Exodo legitur quod tabulas Moysi Dominus dederit, etc., usque ad durat in sæculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:1Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
Deuteronomy 4:10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deuteronomy 4:13Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deuteronomy 5:6Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Deuteronomy 18:16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Luke 11:20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. + 11.20 Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus.