The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:20

Luke 11:20

Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. + 11.20 Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if I with the finger of God cast out devils, no doubt the kingdom of God is come upon you.

In Context

19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. + 11.19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii. Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl. Vel, filii, id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.

21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. + 11.21 Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.

Read all of Luke 11

Cross References

Exodus 8:19Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.

Matthew 3:2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 3.2 Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.

Luke 10:9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Acts 20:25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:19Luke 11Luke 11:21 →