Deuteronomy 9:21
Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
22In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum:
Cross References
Exodus 32:20arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. + 32.20 Arripiensque vitulum quem fecerant. ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl. Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.
2 Chronicles 34:7Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.
Isaiah 30:22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei. + 30.22 Et contaminabis laminas. ID. Idola scilicet quæ ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiæ quod significat argentum et in ratione sapientiæ quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis.
Hosea 8:11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.