Deuteronomii 9:20
Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:2Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. + 32.2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.
Exodus 32:35Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. + 32.35 Quem fecit Aaron. AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: etc. Rom. 11..