The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 12 › Ecclesiastes 12:3

Ecclesiastes 12:3

quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina;

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the day when the keepers of the house shall tremble, and the strong men shall bow themselves, and the grinders cease because they are few, and those that look out of the windows be darkened,

In Context

2antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam; + 12.2 Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna, etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei.

4et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis: + 12.4 Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.

Read all of Ecclesiastes 12

Cross References

Genesis 27:1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. + 27.1 Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.

1 Samuel 3:2Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre:

Psalms 90:9Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. + 90.9 Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti. 1

Zechariah 8:4Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ecclesiastes 12:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 12:2Ecclesiastes 12Ecclesiastes 12:4 →