Ecclesiastes 12:2
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam; + 12.2 Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna, etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 48:10Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
1 Samuel 4:15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
Psalms 77:16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. + 77.16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam. 1
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.