Ecclesiastes 2:13
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. + 2.13 Et vidi quia tantum. Cum hoc cogitarem, quod sapiens, lux, stultus, tenebræ: illius oculi in cœlo, hujus, in terra, repente mihi surrepsit, quare communi morte pereant, communi miseria deprimuntur, et hujusmodi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then I saw that wisdom excelleth folly, as far as light excelleth darkness.
In Context
Cross References
Proverbs 4:5Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. + 4.5 Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.
Proverbs 14:8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Ecclesiastes 7:11Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. + 7.11 Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? Gal. 5.
Ecclesiastes 9:16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Ecclesiastes 11:7[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.