Ecclesiastes 7:11
Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. + 7.11 Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? Gal. 5.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wisdom is good with an inheritance: and by it there is profit to them that see the sun.
In Context
10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Cross References
Job 28:12Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Proverbs 3:14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. + 3.14 Melior est. Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi. Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.
Proverbs 8:10Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Ecclesiastes 2:13Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. + 2.13 Et vidi quia tantum. Cum hoc cogitarem, quod sapiens, lux, stultus, tenebræ: illius oculi in cœlo, hujus, in terra, repente mihi surrepsit, quare communi morte pereant, communi miseria deprimuntur, et hujusmodi.
Ecclesiastes 11:7[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
1 Timothy 6:17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) + 6.17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.