Ecclesiastes 2:17
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
Job 3:20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: + 3.20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.
Job 7:16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. + 7.16 Parce mihi, Domine, ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei. Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.
Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.
Ecclesiastes 3:16[Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: + 3.16 Vidi sub sole. ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.