Ecclesiastes 2:11
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.
Ecclesiastes 1:3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] + 1.3 Quid habet amplius homo. ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.
Ecclesiastes 1:17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: + 1.17 Erroresque et stulti. ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.
Ecclesiastes 2:19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
Habakkuk 2:13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
1 John 2:16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.