The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:20

Job 3:20

Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: + 3.20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore is light given to him that is in misery, and life unto the bitter in soul;

In Context

19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. + 3.19 Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus. Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.

21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.

Read all of Job 3

Cross References

1 Samuel 1:10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

Job 7:15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. + 7.15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.

Job 33:30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

Jeremiah 20:18Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:19Job 3Job 3:21 →