Ecclesiastes 2:23
Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 6:1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, + 6.1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..
Job 7:13Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Psalms 6:6Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? + 6.6 Quoniam non est. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit. 1
Psalms 77:2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. + 77.2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes. 1
Psalms 90:15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. + 90.15 Clamabit ad me. AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum. 1
Ecclesiastes 1:18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.]