Ecclesiastes 2:4
Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas; + 2.4 Plantavi vineas. In domo divitis, etc., usque ad sine qua cætera ligna siccabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I made me great works; I builded me houses; I planted me vineyards:
In Context
5feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus;
Cross References
Deuteronomy 8:12ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
1 Kings 7:1Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. + 7.1 Domum autem mulieris vi. BED., lib. de templo Salom., cap. 17. Ecclesiæ, scilicet præsentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Æs enim est valde durabile et sonorum.
1 Kings 10:19qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.
1 Chronicles 27:27vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
2 Chronicles 8:6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. + 8.6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.
2 Chronicles 26:10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.