Canticum Canticorum 7:4
Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. + 7.4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 7
Cross References
Genesis 15:2Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. + 15.2 Dixitque Abram. HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis, etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.
2 Samuel 8:6Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
1 Kings 9:19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
1 Kings 10:22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. + 10.22 Deferens inde aurum, etc. ID. Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.
2 Chronicles 8:6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. + 8.6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.
Psalms 144:12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. + 144.12 Ut notam. ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur. 1