Ecclesiastes 3:11
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.
Job 5:9qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; + 5.9 Mirabilia absque numero. Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.
Job 37:23Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Ecclesiastes 7:29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. + 7.29 Virum. Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus.
Ecclesiastes 11:5Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.