Matthew 13:22
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 7:20Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.
Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.
Proverbs 11:28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. + 11.28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
Ecclesiastes 4:8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]
Ecclesiastes 5:13Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
Matthew 6:24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 6.24 Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.